CIRCULUS BREVIS

 


I.

Omnibus genuflexis, directos Circuli sic incipit:

 

Veni, Sancte Spíritus, reple tuorum corda fidélium: et tui amoris in eis ignem accende.

 

 

V/. Emitte Spíritum tuum, et creabuntur.

R/. Et renovabis fáciem terrae.

 

Oremus.

Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritu illustratione docuisti; da nobis in codem Spíritu recta sápere: et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dóminum nostrum.

R/. Amen.

 

V/. In nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen.

 

Sancta Maria, Spes Nostra, Sedes Sapiémtiae. (Mulieres autem, loco Sede Sapiéntiae, dicunt: Ancilla Dómini).

R/ Ora pro nobis.

 

II.

         Commentarium in Evangelium.

 

III.

Lectio Normarum (quae fit a directore, omnes autem audiunt stantes).

 

         Normae vitae:

 

         Quotídie: Operum oblátio. Orátio mentalis (pro dimídiam horan mane, per álteran dimídiam véspere). Sancta Missa. Communio. Visitátio Sanctíssimi Sacrameni. Léctio Novi Testamenti et alicuius libri espitualis. Preces. Sanctum Rosárium. Exámina consciéntiae, “Angelus Dómini” vel “Regina Coeli”.

 

         Síngulis hebdómadis: Conféssio sacramentalis. Corporalis mortificátio et cantus aut recitátio antíphonae Beatae Mariae Virginis, sábbatis.

 

         Síngulis ménsibus: Dies recessus spiritualis.

 

         Síngulis annis: Cursus recessus spiritualis.

 

         Semper: Praeséntia Dei. Considerátio nostrae filiationis divinae. Communiones spirituales. Actiones gratiarum. Actus reparationis. Orationes iaculatóriae. Mortificátio. Stúdium. Labor. Ordo. Gáudium.

 

IV.

 

         Commentarium in aliquam Norman vitae vel Consuetudinem, vel in aliquem aspectum Spiritus Operis Dei, etc.

 

V.

         Examen:

 

1. Praetermisi meditationem, aut eius tempus mínui, extra casum infirmitatis?

 

2. Exércui me in praeséntia Dei, et frequenter, síngulis diebus, consideravi mean filiationem divinam?

 

         3. Curavi ut mea prima et postrema cuiusque diei cogitátio Deo sacraretur?

 

         4. Omisi examen particulare, vel praeceps festinavi generale?

 

         5. In Sancta Missa, mémini quotídie Operis Dei, fratrum meorum, speciatim vero Directorum?

 

         6. Rectene tuli contrarietates diei?

 

         7. Omisi sólitas mortificationes?

 

         8. Sátago acquírere spititum poeniténtiae?

 

         9. Rectam quaesivi intentionem, sola Dei glória ductus in omnibus?

 

         10. Recitavi quiete et attente Preces Operis et réliquas orations vocales?

 

         11. Vixi spíritum sacrifícii in apostolatu a Directóribus mihi commisso?

 

         12. Dóciles fui erga meos Directores, in iis quae pértinent ad vitam spiritualem et apostolatum?

 

         13. Díligens fui in obeundis munéribus apostólicis in Opere mihi commissis?

 

         14. Studiosus fui exercendae caritatis in consuetúdine cum frátribus meis?

 

         15. Memor fui, speciatim, normarum caritatis et prudentiae in exercenda vel excipienda correctione fraterna, quóties opus fúerit?

 

         16. Ostendo factis zelum meum lucrandi Operi Dei novos fideles?

 

         17. Cónscius sum me intulisse Operi Dei malum certum ob mean apathiam, imprudéntiam, tepiditatem vel frigiditatem in obeundis meis offíciis religiosis, sociállibus vel professionálibus?

 

         18. Quo pacto me gessi in labore culturae, necessário quidem ad scopum meum attingendum, in stúdio vel formatione professionali utilique témporis usu?

 

         19. Supérfluos sumptus impendi, luxu, levitate, vanitate, commoditate, etc.?

 

         20. Fui semper profunde sincerus erga meos Directores, apte componens spontaneitatem et responsabilitatem personalem, cum humilitate submisse et ex corde excipiendi praescripta circa vitam espiritualem et apostolatum?

 

         21. Despexi sacrifícium in mínimis rebus quotidianis?

 

         22. Curavi semper diligenterque ut labor meus ita ordinaretur, ut munus mihi commissum efficácius fíeret et Dei glória magis magisque augeretur?

 

         23. Laboro quando laborare débeo (hódie, nunc), aut procrastinatiónibus me decípio, quae omissiónibus pares sunt?

 

         24. Est mihi cura vitandi in aspectu externo quidquid molestum, mirum, extráneum, dedéceat munus et conditionem meam?

 

         25. Dominavit me tristítia, atque oblitus sum illam inimico ánimae meae foederari?

 

         26. Laboro semper cum gáudio scientis se filium Dei esse?

 

         V/ Adiutórium nostrum in nominee Dómini.

         R/ Qui fecit coelum et terram.

 

         Si director Circuli non sit Sacerdos, semel tantum ac simul ab omnibus dicitur:

 

         Confíteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Vírgini, beato Michaëli Archángelo, beato Ioanni Baptistae, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, frates, quia peccavi nimis cogitatione, verbo et ópere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Vírginem, beatum Mchaëlem Archángelum, beatum Ioannem Baptistam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fraters, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.

 

         Deinde dicitur:

 

V/. Misereatur nostri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam.

         R/. Amen.

 

         V/. A vínculis peccatorum nostrorum + absolvat nos omnipotens et miséricors Dóminus.

         R/. Amen.

 

         Si director Circuli sit Sacerdos, director recitat Confíteor ut supra. Postea reliqui respondent:

 

         V/. Misereatur tui omnipotens Deus, et, dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam.

         R/. Amen.

 

         Deinde omnes, directore excepto, recitant Confíteor, et ubi dicitur: vobis, fratres, et vos, fratres, dicunt: tibi, pater, et te, pater.

 

         V/. Misereatur vestri omnipotens Deus, et, dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam aeternam.

         R/. Amen.

 

         V/. A vínculis peccatorum nostrorum + absolvat nos omnipotens et miséricors Dóminus.

         R/. Amen.

 

         Postea, qui praeviam obtinuerint licentiam, genuflexi successive singillatim manifestabunt suos defectus (non peccata, neque res conscientiae), dicentes:

 

         Initio: Coram Deo Dómino Nostro confíteor…

 

         In fine: Propter has culpas peto véniam et poeniténtiam.

 

         Director singulis suggerit brevem aliquam orationem vel parvam mortificationem, ut mos est.

 

VI.

         Lectio alicuius libri spiritualis et commentarium, vel allocutio.

 

VII.

         Colloquium de rebus Operis.

 

VIII.

         Preces.

Zurück